- PSEUDOSEBASTIANUS IV
- PSEUDOSEBASTIANUS IV.Calaber, innotuit demum A. C. 1598. fidemque omni exceptione maiorem mereri videbatur: Maxime quod in colloquio cum Duce de Medina ensem inter varios, qui proferri iubebantur, agnosceret, quem Sebastianus olim Duci ad se ablegato dono dederat, et uxorem Ducis monilis admoneret, ipsi tunc etiam donôdati, esseque in monili quippiam quod hactenus illa nesciverit, sibique constitutem esse, ut Sebastianum se esse fidenter crederent, id illi monstrare: quô allatô iussit gemmam eximi et posteriori, quae aurô antea tecta fuerat, parti, nomen suim insculptum ostendit. Unde nec Portugalli a tumultibus vacui manserunt: quibus tamen ille, in arcem conclusus, suâ, an acceleratâ morte, finem imposuit. A. C. 1601. Vide Chifletium in Tenneur. Expenso, c. 7. et 8. laudatum Auctori Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.